Manuscript transcription

Accession number 1975.0095

Click here to open the footnotes file in a separate browser window.

Click here to open an English version in a separate browser window.


Image 4118009
Side A

[Sed dicet] aliquis: Quomodo resurgunt mortui? Quali autem[1] [corpore]
venient? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, [nisi prius]
moriatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est [seminas]
sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum. [Deus autem]
dat illis[2] corpus sicut vult et unicuique seminum proprium [corpus.]
R. Confitebor tibi domine. Non omnis caro eadem caro sed alia [quidem homin]
um, alia[3] pecorum, alia caro[4] volucrum, alia autem pis[cium et]
corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia quid[em caelesti]
um gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia cla[ritas lu]
nae et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in clarit]
ate. Sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corrup[tione],
surgit[5] in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, su[rgit in]
nobilitate[6], surgit in gloria, seminatur in infirmitate, su[rgit in vir]
tute. Seminatur corpus animale, surgit corpus sp[iritale. Si]
est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: 'Factus est [primus]
homo Adam in animam viventem', novissimus Adam in sp[iritum vivi]
ficantem. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale est, [deinde]
quod spiritale est[7]. Primus homo de terra, terrenus, secundus homo [de caelo]
caelestis. Qualis terrenus tales et terreni, et qualis caeles[tis tales]
et caelestes. Christos R et Maria tua. Sicut[8] portavimus imaginem te[rreni,]
portemus et imaginem caelestis. Hoc autem dico, fratres, quia [caro et]
sanguis regnum Dei non possidebunt,[9] neque corruptio inc[orrup]
telam possidebit. Ecce misterium vobis dico: Omnes quidem [resurge]
mus sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu o[culi, in]
novissima tuba, canet enim tuba, et mortui resurg[ent in]
corrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corrupt[ibile]

Image 4118010
Side B
[hoc ind]uere incorruptionem, et mortale hoc induere
[immort] alitatem. Cum autem mortale hoc induerit immorta
[litatem, tunc] fiet sermo, qui scriptus est: 'Absorpta est mors
[in victoria. Ubi] est mors victoria tua? Ubi est mors acule
[us[10] tuus?] Ubi est mors stimulus tuus? ' Stimulus autem mortis
[peccatum est,] virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis
[victoriam] per Dominum nostrum Iesum Christum. Itaque, fratres mei dilecti, stabi
[les estote] et immobiles, abundantes in opere Domini semper,
[scientes] quia labor vester non est inanis. R. ?? est m. Sabbt.
[De colle]ctis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Ga
[latiae,] ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud
[se sepon] at recondens quod ei bene placuerit, ut non, cum venero,
[tunc col]lectae fiant. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis,
[per epistula]s hos mittam perferre gloriam vestram in Hierusalem. Quod si dig
[num fuer]it ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam[11] ad vos, cum Macedo
[niam pertr]ansiero; nam Macedoniam pertransibo. Apud vos[12] ma
[nebo vel] etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero.
... Nolo[13] vos modo in transitu videre; spero
[enim] aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus per
[miserit.] Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium
[enim mihi] apertum est magnum et evidens, et adversarii multi.
[Si autem] venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud
[vos; opus] enim Domini operatur, sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat,
[deducite] autem illum in pace, ut veniat ad me; Exspectabo[14]
[enim illum cum] fratribus. De Apollo autem fratre notum facio vobis, quod[15] mul
[tum rog]avi eum ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit
[voluntas ut nunc veniret, veniet autem, cum ei vacuum fuerit].